sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, non illa tibi, inquit, invidia nocuit sed versus tui. nimis magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. scripsisti enim: cedant arma togae. quid tum? haec res tibi fluctus illos excitavit. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: velitis ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit, sed qvod vindicarit. verum tamen,