quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. at in altero illo, inquit, haeres: concedat laurea laudi. immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita.