Caesarem non eadem de re publica sensisse quae me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos cum proximis communicavit socium esse voluit, detulit, invitavit, rogavit. non sum propter nimiam fortasse constantiae cupiditatem adductus ad causam; non postulabam ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. adducta res in certamen te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille gessisset manerent, an rescinderentur. quid loquar plura? si tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit ut quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae?