an vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire iussisti. quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret;