Immo sit sane nihil melius, inquam—nondum enim id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest. Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere?