ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille h(donh/n. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt,voluptatem animi nimiam laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui omnibus laetitiis laetum esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore.