sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent. magna inquit bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui. gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.