etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia: quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives futurus. meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte—est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica—, de me silebo, de re loquar.