sin unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? non habuisti quod dares. habuisse sequis id scietnon fuisse causam. finget fuisse. qui refellemus? potuisse non dare, sivi ereptum esse dicet. quae potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare?