ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? quid? avusquae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt.