neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a memagnam quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. quae est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem?