tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeretnullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consule