nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxissenon enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellusquod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent