frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem mequi quidemnam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parviqua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis.