quid accusas, quid reprendis? nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possumquaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad diversam veterisnam cum publicanis qui Africam, qui Aquileiensetorium