M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta. quam multa M'. Aquiliusille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus