Aspasia autem ser- monem cum ipso Xenophonte instituit. quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius? illius, inquit. quid, si fundum meliorem habeat, quam tu ha- bes, utrum tandem fundum habere malis? illum, in- quit, meliorem scilicet. quid, si uxorem meliorem ha- beat, quam tu habes, utrum tuamne an illius malis? atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. post Aspasia: quoniam uterque vestrum, inquit, id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogitet. nam et tu, mulier, optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. quare, nisi hoc per- feceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis esse, multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit. hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo propter rationem rogandi concederetur.