turae. nam qui videt, si ei rei, quam primo rogetur, recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displi- ceat, esse necessario concedendam, plerumque aut non respondendo aut male respondendo longius roga- tionem procedere non sinit; quare ratione rogationis inprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult concedere, deducendus est. extremum autem aut ta- ceatur oportet aut concedatur aut negetur. si negabitur, aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante concessae sunt, aut alia utendum inductione. si con- cedetur, concludenda est argumentatio. si tacebitur, elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imi- tatur confessionem, pro eo, ac si concessum sit, con- cludere oportebit argumentationem. ita fit hoc genus argumentandi tripertitum: prima pars ex similitudine constat una pluribusve; altera ex eo, quod concedi vo- lumus, cuius causa similitudines adhibitae sunt; tertia ex conclusione, quae aut confirmat concessionem aut quid ex ea conficiatur ostendit.