adversarium est, quod ipsi causae aliqua ex parte officit, ut si quis hostium vim et copias et felicitatem augeat, cum ad pugnandum milites adhortetur. Si non ad id, quod instituitur, accommodabitur ali- qua pars argumentationis, horum aliquo in vitio re- perietur: si plura pollicitus pauciora demonstrabit; aut si, cum totum debebit ostendere, de parte aliqua lo- quatur, hoc modo: Mulierum genus avarum est; nam Eriphyla auro viri vitam vendidit; aut si non id, quod accusabitur, defendet, ut, si qui, cum ambitus accusa- bitur, manu se fortem esse defendet; aut ut Amphion apud Euripidem, item apud Pacuvium, qui vituperata musica sapientiam laudat; aut si res ex hominis vitio vituperabitur, ut, si qui doctrinam ex alicuius docti vitiis reprehendat; aut si qui, cum aliquem volet lau- dare, de felicitate eius, non de virtute dicat; aut si rem cum re ita comparabit, ut alteram se non putet laudare, nisi alteram vituperarit;