Igitur primus liber, exposito genere huius artis et officio et fine et materia et partibus, genera con- troversiarum et inventiones et constitutiones et iudi- cationes continebat, deinde partes orationis et in eas omnes omnia praecepta. quare cum in eo ceteris de rebus distinctius dictum sit, disperse autem de con- firmatione et de reprehensione, nunc certos confir- mandi et reprehendendi in singula causarum genera locos tradendos arbitramur. et quia, quo pacto trac- tari conveniret argumentationes, in libro primo non indiligenter expositum est, hic tantum ipsa inventa unam quamque in rem exponentur simpliciter sine ulla exornatione, ut ex hoc inventa ipsa, ex superiore autem expolitio inventorum petatur. quare haec, quae nunc praecipientur, ad confirmationis et reprehensionis partes referre oportebit.