itaque tum vestrum difficilius iudiciumego enim omnia in testibus quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.