hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vinihil, opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est 'dolo malo,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?