BISSULA, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum, conscia nascentis Bissula Danuvii, capta manu, sed missa manu dominatur in eius deliciis, cuius bellica praeda fuit. matre carens, nutricis egens, quae nescit herai imperium, domini quae regit ipsa domum, fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit, illico inexperto libera servitio, sic Latiis mutata bonis, Germana maneret ut facies, oculos caerula, flava comas. ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam: haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.