Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra chiragrave esse consuevitsub quo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis affectibus, necessaria. Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit. Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor: quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro: idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores, tremoresque nascunturAqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest: item articulis doloribusque bonum facit; urinam movet. Si nimius est, corpus effeminat, nervos mollit, stomachum solvit