Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota alica, vel oryza, vel ptisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa, vel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius, quam pingue: ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles: ex oleribusholeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser: ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel naevianumMevianum est: item pira, quae reponuntur, tarentina atque signina; malum orbiculatum, aut scandianumScaudianum, vel amerinum, vel cotoneummolle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt