Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia jurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit: ex oleribusholeribus allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid denique subcrudum aliquis assumsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Foeniculumfeniculum vero, et anethum inflationes etiam levant.