Contra adstringunt panis ex siligine, vel ex simila; magis si sine fermento est; magis etiam si ustus est; intenditurque vis ejus etiam si bis coquitur: pulticula vel ex alica, vel ex panico, vel ex milio; itemque ex iisdem sorbitio; et magis, si haec antea fricta sunt: lenticula, cui vel beta. vel intubus, vel ambubeja, vel plantago adjecta est; magisque etiam si illa ante fricta est: per se etiam intubus, vel plantago, vel ambubeja: minuta oleraholera, brassica bis decocta: dura ova, magisque si assa sunt: minutae aves, merula, palumbus, magisque si in posca decoctus est; grusgrues, omnes aves quae magis currunt, quam volant; lepus, caprea; jecur ex iis, quae sevum habent, maximeque bubulum, ac sevum ipsum: caseus, qui vehementior vetustate fit, vel ea mutatione quam in transmarino videmus; aut si recens est, ex melle, mulsove decoctus: item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit; ideoque pluvia potissimum: omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem came, assa potius, quam elixa.