Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem, vel periculum ostendant. Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahitIn pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingereLaterum dolores, suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiunturjecinoreiocinere vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis: id enim malum in tunica estEx suppurationibus vero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur, et acuunturSi quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque factum pro rufo purulentum est, periculi minus est. At in tabe ejus, qui salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, ejusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est, febrem omnino non esse; secundum est, tantulam esse, ut neque cibum impediat, neque crebram sitim faciatSuper tabem, si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit, levari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt; sed iisdem fere, nisi redit sanguis, vomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior estAqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo supervenit: utique si firma viscera sunt; si spiritus facilis; si nullus dolor; si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est; si venter mollis; si nulla tussis; nulla sitis; si lingua, ne per somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est; si venter medicamentis movetur; si per se excernit mollia et figurata; si extenuaturArticulorum vero vitia, ut podagrae chiragraeque, si juvenes tentarunt, neque callum induxerunt, solvi possunt: maximeque torminibus leniuntur, et quocumque modo venter fluitItem morbus comitialis ante pubertatem ortus, non aegre finiturAtque in his quoque ea maxime prosunt, quae per dejectiones excernuntur. Ipsa autem dejectio sine ulla noxa est, quae sine febre est; si celeriter desinit; si contrectato ventre nullus motus ejus sentitur; si extremam alvum spiritus sequitur. Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones hujus morbi absint: adeo ut etiam gravida mulier, non solum servari possit, sed etiam partum reservareContra intestinorum laevitas facilius a teneris aetatibus depellitur; utique si ferri urina, et ali cibo corpus incipit. Eadem aetas prodest, et in coxae dolore, et humerorum, et in omni resolutione nervorum. Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur: resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam alvo cita finitur. Omnisque dejectio lippienti prodestAt varix ortus, vel per ora venarum subita profusio sanguinis, vel tormina, insaniam tolluntbillsbilis solvuntur: et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior estLongas dejectiones supprimit vomitusdefiriumdelirium estDenique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est; nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finitjecinorisiocineris dolori succurritAt dolores capitis, quibus oculorum caligo, et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione, vel fortuita, vel etiam petita submoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiunturFebrem autem ardentem, quam Graeci χαυσώδη vocant, subitus horror exsolvitQuibus in fistula urinae minuti abscessus, quos φύματα Graeci vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit, et ultra septimum mansit, periculosum estAt ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, quae maximae, quaeque planissimae sunt At in tabe sputum mixtum purulentum, febris assidua, quae et cibi tempora eripit, et siti affligit, in corpore tenui periculum subesse testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluuntsubsequutasubsecuta sunt. Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines, aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa suntAt aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur: utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsequuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit valetudinis opprimuntur. Illud jure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et affligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur. Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est Articuli vero cui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel in senectutem ab adolescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur. Morbus quoque comitialis post annum quintum et vicesimum ortus aegre curatur; multoque aegrius is, qui post quadragesimum annum coepit; adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quidquam in medicina sitantaut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est. Dejectionibus quoque si febris accessit; si inflammatio jecinoris, aut praecordiorum, aut ventris; si immodica sitis; si longius tempus; si alvus varia; si cum dolore est, etiam mortis periculum subest: maximeque si inter haec tormina esse coeperunt. Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida ejusmodi casu rapi potest; atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perditQuin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera suntAt intestinorum laevitas periculosior est, si frequens dejectio est; si venter omnibus horis et cum sono, et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu; si quod excernitur, aut crudum est, aut nigrum, et, praeter id, etiam laeve, et mali odoris; si sitis urget; si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunetunc liquor omnis non in vesicam, sed in intestina descendit—glossema?—); si os exulceratur, si rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus; si cibi et ambulationis cupiditas non est. Inter quae quum evidens mors sit, multo evidentior est, si jam longum quoque id vitium est; maximeque si etiam in corpore senili est. Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato, durum fieri jecur, perniciosissimum estMorbus intestini tenuioris, nisi resolutus est intra septimum diem, occiditSi sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est: nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur; aut nisi sanguis ex aliqua parte prorupit; aut nisi in capite multa porrigo, totove corpore pusulacpustulae ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte; aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt. Et quum in iisdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsequuntur. In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa; alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur, mucosum est; jamque aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit; is morbus erit longissimus, minimeque annuus; neque finiri poterit, nisi aut vere, aut aestate. Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur. Quacumque vero parte corporis membrum aliquod resolutum est, si neque movetur, et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur potest vere et aestate. Isque morbus mediocris vix sanatur; vehemens sanari non potestMulieri gravidae, si subito mammae emacrueruntemacuerunt, abortus periculum est Quartana autumnalis fere longa est: maximeque, quae coepit hieme appropinquanteNeque is ad vitam redit, qui ex suspendio, spumante ore, detractus est