Solet etiam ante febres esse frigus; idque vel molestissimum morbi genus est. Ubi id exspectatur, omni potione prohibendus aeger est: haec enim paulo ante data multum malo adjicit. Item maturius veste multa tegendus est; admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant: perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt, eique adjiciendum aliquid ex calefacientibus; contentique medici quidam una frictione, etiam ex quolibet oleo, sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quatuor sorbitionis cyathos, etiamnum manente febre, dant: deinde, ea bene finita, reficiunt stomachum cibo frigido et levi. Ego tum.hoc puto tentandum, quum parum cibus, semel et post febrem datus, prodest. Sed curiose prospiciendum est, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere valetudinis jam minui febris videtur, et rursus intenditur. Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, et jactationem, foetoremque quemdam oris, quem ὄζην Graeci vocant, minuit. Illud satis convenit, si quotidie pares accessiones sunt, quotidie cibum dandum: si impares, post graviorem, cibum; post leviorem, aquam mulsam.