Haec ad omnes circumitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si quotidiana est, triduo primo magnopere abstinere oportet inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum; magisque si, horrore sublato, haec superest.