Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit. Atque hujus quoque plures species sunt. Una est, qua corpus nonlnon alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur; et, nisi occurritur, tollit. hanc Graeci vocant. Ea duabus fere de causis incidere consuevit. Aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus, quam debet, assumit: ita vel, quod deest, infirmat; vel, quod superat, corrumpitur. Altera species est, quam Graeci χαχεξίαν appellant, ubi malus corporis habitus est; ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quum longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt; aut quum malis medicamentis corpus affectum est; aut quum diu necessaria defuerunt; aut quum inusitatos et inutiles cibos aliquis assumsit, aliquidve simile incidit. Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est, longeque periculosissima species, quam Graeci φθίσιν nominarunt. Oritur fere a capite; inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula levis fit, quae etiam quum quievit, tamen repetit; frequens tussis est; pus exscreaturexcreatur; interdum cruentum aliquid. Quidquid exscreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est: itaque, qui de morbo dubitant, hac nota utuntur Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam ejus attendere; et si cibi minus aliquis, quam debet, assumsit, adjicere, sed paulatim; ne si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat. Si vero plus justo quis assumere solitus est, abstinere uno die; deinde ab exiguo cibo incipere; quotidie adjicere, donedonec ad justum modum perveniat. Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato; per manus quoque exerceri: si inlirmiorinfirmior est, gestari, ungi, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die et ante cibum, et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adjiciantur calefacientia, donedonec insudet. Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem et attrahere, ut relaxetur; aut, imposita resina et abducta, subinde idem facere. Utile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid assumitur; aut, si sine hoc frictio fuit, post cameam protinus. Cibi vero esse debent ex iis, qui facile concoquuntur, qui maxime alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus est. Movenda urina. At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est; deinde alvus ducenda; tum paulatim cibi dandi, adjectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Utilius his frequens balneum est, sed jejunis; etiam usque sudorem. Cibis vero opus est copiosis, variis, boni stccisuci, quique etiam minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est; sed paulatim, quotidieque pluribus diebus, cum eo, ittut cetera quoque eodem modo serventur. Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, quum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, coclicaeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itursi navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpus dimovendum est. Tum a negotiis abstinendum est, omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent; et ob id vitanda cruditas, simulque et sol, et frigus; os obtegendum, fauces velandae, tussicula suis remediis finienda: et, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est; in phthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis, recte dari potestCibus esse debet primo acer, ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca: deinde lenis, ut sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo, lacte adjecto. Idem oryza quoque, et, si nihil aliud est, far praestat. Tum invicem modo his cibis, modo illis utendum est; adjiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque cerebellum, vel pisciculus, et his similia. Farina etiam cum sevo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum assumi debet leve, austerumsi vehementior noxa est, ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque; item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπλάτασ Graeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinamus, nisi tussi finita: cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tunetum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque: interpositis denis diebus, demittendus est aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum: ceteris diebus bibenda aqua; tum et vinum, si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Utile est etiam cibos in remissionibus quotidie dari: frictiones gestationesque similiter adhiberi: eadem acria quarto aut quinto die sumere: interdum herbam sanguinalem ex aceto, vel ptantaginemplantaginem esse. Medicamentum est etiam vel plantaginis succus per se, vel marrubii cum melle incoctus; ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delingatur; vel inter se mixta, et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, butyri et mellis pars altera. Alvus cita utique vitanda est