Atque haec quidem sanis facienda sunt, tantum causam metuentibus. Sequitur vero curatio febrium, quod et in toto corpore, et vulgare maxime morbi genus est. Ex his una quotidiana, altera tertiana, altera quartana est: interdum etiam longiore circumitu quaedam redeunt; sed id raro fit: in prioribus et morbi sunt, et medicina. Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore; deinde calor erumpit; finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die revertitur. Tertianarum vero duo genera sunt: alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens, et desinens; illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit: alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex octo autem et quadraginta horis fere sex et triginta per accessionem occupat, interdum etiam vel minus, vel plus; neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant. Quotidianae vero variae sunt, et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus voco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt: horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas: aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat: ac saepe aliae vix quidquam aut nihil remittunt. Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae quotidie pares sunt, aliae impares; atque invicem altero die leviores, altero vehementiores: aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem nocteinquenoctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae, quum decedunt, sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias corpus tantum imbecillius redditur. Accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt: ex quo saepe evenit, ut quotidie plures accessiones remissionesque sint; sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones quoque confunduntur sic, ut notari neque tempora earum, neque spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica, aut ex inflammatione, aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset. Sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re, sed de verbo controversiam movent, qui quum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt. Quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.