Magis terreri potest aliquis, quum sanguinem exspuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingivis, modo ex ore: et quidem ex hoc interdum etiaimetiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio; ita ut nihil exscreeturexcreetur: verum ut ex naribus, sic ex ore aliquando prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata; sed aut ore venae alicujus adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere exscreaturexcreatur. Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria) exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone, aut ex pectore, aut ex latere, aut ex jecinoreiocinere feratur: saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondet, hunc exspuunt. Auctoresque medici sunt, vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto. Primam διάβρωσιν, secundam ῤῆξιν, tertiam ἀναστόμωσιν appellant. Ultima minime nocet; prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, ut sanguinem pus sequaturNeque ignorari oportet, iis quibus fluere sanguis solet, aut quibus dolet spina, coxaeve, aut post cursum vehementem, vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium: idque per urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere: ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in ejus urina nihil novavit: neque vomitum hujus afferre periculum, etiam quum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit: et ex toto nullum nocere qui in corpore robusto, neque nimius est, neque tussim aut calorem movet. Haec pertinent ad universum: nunc ad ea loca, quae proposui, veniam. Si ex gingivis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum vinum: si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eamdem cucurbitulam incisis inguinibus ejus admovere. At si ex faucibus, interioribusve partibus processit, et metus major est, et cura major adhibenda. Sanguis mittendus est; et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et quotidie paulum aliquid: protinus autem debet sorbere vel acetum, vel cum ture plantaginis aut porri succum; imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades, adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuitSed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est: sed satis est infra inguina, et super talos, summosque humeros, etiam brachia. Tum, si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit: at si abest ofebrisfebris, vel elota alica, vel panis ex aqua frigida, et molle quoque ovum dari potest; potui vel idem quod supra scriptum est, vel vinum dulce, vel aqua frigida. Sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput hujus quoque cubantis sublime esse debet; recteque tondetur. Facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones; ubi bene sanguis conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis, cruribusque; a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritimis; per aestatem mediterraneis opus est