A compagine corporis ad viscera transeundum est; et in primis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem περιπνευμονιχόν Graeci vocant. Ejus haec conditio est: pulmo totus afficitur: hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, omagnaemagnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi, quam doloris habet. Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere: si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. tum, si satis valet, gestando aegrum digerere: si parum, intra domum tamen dimovere; potionem autem hyssopi dare, cum quo ficus arida sit incocta; aut aquam mulsam, in qua vel hyssopum, vel ruta decocta sit; frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leniter contra pulmonem; idque his quotidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis opus est, neque acribus, neque amaris, neque alvum adstringentibus, sed paulo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica ex aqua mulsa: potui deinde non solum pura aqua, sed etiam mulsa egelida, aut, si aestas est, etiam frigida; nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die, increscente morbo, dare satis est: ubi in incremento constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adjuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt: prodest impositus super pectus sal bene contritus, cum cerato mixtus; quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahuntoleribusholeribus porrum, ex came ungulas, et summa trunculorum atque pisciculos sic, ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.