Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut, cujus potissimum partis sit, non facile dici possit; in ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui longus esse consuevit: χοιλιαχόσ a Graecis nominaturCommodissimum est inter initia calida cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant: post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire: proximis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere: ventrem ipsum liquare dato lacte, et vino salso, frigido; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis: sic tamen, ne quis aut cibus, aut humor universus detur, sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione hujus: commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus, et sic datus: cibique inflantes et acres utiliores sunt; adeo ut lacti quoque recte contritum allium adjiciatur. Procedente vero tempore, opus est gestari; maximeque navigare; perfricari ter aut quater die sic, ut nitrum oleo adjiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donedonec arrodantur et rubeant; maximeque si corpus durum et virile est: paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem comprimunt. Assa caro danda, valens et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed quae per binos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare: altero quoque die vinum bibere: interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiori parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.