Ex torminibus interdum intestinorum laevitas oritur; qua continere nihil possunt, et quidquid assumtum est, imprfectumimperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat. In hoc utique adhibere oportet comprimentia; quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponatur sinapi; exulcerataque cute, malagnamalagma quod humorem evocet: et ex verbenis decocta in aqua desideat: et cibos potionesque assumat, quae alvum adstringant: et frigidis utatur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne, simul his omnibus admotis, vitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt, aliquibus quotidie adjectis. Et quum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quoties libet desidere, sed quoties necesse est; ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes affectus pertinet, in hoc maxime servandum est; ut, quum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quidquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet: deinde, si omnia ista fastidiet. ad excitandam cibi cupiditatem, interponatur aliquid minus, utile, sed magis gratum. Exercitationes et frictiones huic quoque morbo necessariae sunt; et cum his sol, ignis, balneum, vomitus, ut Hippocrati visum est