Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod τεινεσμόν Graeci vocant. Id neque acutis, neque longis morbis annumerari debet; quum et facile tollatur, neque umquam per se jugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est; aeque dolor ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae mucisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. Desidere oportet in aqua calida; saepiusque ipsum anum nutrire; cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id quod τετραφάρμαχον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum, et ita appositum; eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra praecepimus