Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci χυνιχὸν σπασμόνsi finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinunlvinum. Si discussum his non est, utendum est cursu; frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore, sed vehementi. Prodest etiam movere sternutamenta; caput radere; idque perfundere aqua calida, marina, vel certe salsa, sic ut ei sulphur quoque adjiciatur; post perfusionem iterum perfricarcperfricare; sinapi manducare; eodemque tempore affectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec arrodat, imponere Cibus aptissimus ex media materia est.