Dixi de iis vitiis, quae, per totum corpus orientia, medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consuerunt, orsus a capite. In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adjicit autem vim quamdam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt. Nam, quo minus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.