Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, grauidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi grauius caelum austri reddiderunt. Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam grauedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.