Cognitis indiciis, quae nos uel spe consolentur uel metu terreant, ad CVRATIONES morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante DE COMMVNIBVS dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur. Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuuant. DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore; de quibus protinus dicam.