Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest: ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.