Solet etiam ante febres esse frigus idque uel molestissimum morbi genus est. Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius ueste multa tegendus est; admouenda partibus is, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex uetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui. Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest. Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci uocant, minuit. Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum: si inpares, post grauiorem, cibum; post leuiorem, aquam mulsam.