Est etiam circa naturalia uitium, nimia profusio seminis; quod sine uenere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat.—In hoc adfectu salutares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; uitare etiam, ne supinus obdormiat.