In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est. Quod si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluuiatili coguntur. Aut panacis, papaueris lacrimae, peucedani, uuae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet lana optentum. Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. #1108 I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem leuat, et cum leuauit, protinus summouendum est. Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet autem papaueris lacrimae P. #1108 I; piperis P. #1108 II; soreos P. #1108 X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. #1108 #1109; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum; tum in peluem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem bonam praestat.