8 At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet eius plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi videri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse videatur. Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae vera est, et ubi ea venit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis error subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.