21 Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui (IV.1,8). Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod verti videtur prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetentes sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat. Nisi finito vero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P0 zzz III, petroselini P0 deñ III, piperis longi et rotundi, singulorum P0 zzz II, papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P0 zzz VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.