32 Ex quocumque autem morbo quis invalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leviter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare. Ubi triduo quadriduove vinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat et ut mature vires suas recipiat. Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus transire, ut arbitrio suo vivat.