24 Acopa quoque utilia nervis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. II = =; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. IIII = -; murrae, aeris combusti, singulorum P. VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. XXVIII; sebi P. I; unguenti irini cyathum. Alterum, quod euodes vocant, hoc modo fit: cerae P. = -; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul inconcuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi. Enchrista autem Graeci vocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae vitulinae, sebi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur. Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. VI; cornu bubuli combusti P. XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum donec utriusque teni cyathi coiciantur.