Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28): nunc ad ea veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consuerunt, orsus a capite. In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.